- SYNTONA
- SYNTONAapud Quintilian. l. 9. c. 4. In universum autem si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse —— quottidie magis lascivimus syntonorum modis saltitantes: sunt scamella seu scabella Symphoniacorum, quod sine ulla toni variatione tenore quôdam continuô et aequali ad pedem feriebantur, vulgo sic dicta. Σύντονον enim Graeci, non tantum, quidquid vehemens est rigidum et incitatum, sed etiam quod unius toni, eiusdemque tenoris est, appellant. Unde Syntbnarius, qui scabella aut cymbala pede percutit. Glossae, Pedicularius, Συντονάριος, sicut Τονάριος ἀπὸ τȏυ τόνων, a quo τονάριον, fistulae genus, quô vocis modos regebant ac temperabant Musici, apud eundem Quintilianum, l. 1. c. 10. et Plut. περὶ ἀοργηϚίας, ubi de Graccho contionante, et Musico post eum consistente, qui istiusmodi fistulâ modos ei ministrabat. An indidem Sintonator, in veteri Inscr. quam supra vidimus in hac voce? Vide Salmas. ad Vopisc. in carino, c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.